Мои Конспекты
Главная | Обратная связь

...

Автомобили
Астрономия
Биология
География
Дом и сад
Другие языки
Другое
Информатика
История
Культура
Литература
Логика
Математика
Медицина
Металлургия
Механика
Образование
Охрана труда
Педагогика
Политика
Право
Психология
Религия
Риторика
Социология
Спорт
Строительство
Технология
Туризм
Физика
Философия
Финансы
Химия
Черчение
Экология
Экономика
Электроника

Основні типи підрядних речень, що вводяться сполучником ut





Помощь в ✍️ написании работы
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой

 

Типи речення Сполучник Спосіб Час Приклади
підрядні мети ut, ne (fināle) coniunctīvus praesens imperfectum Do, ut des. Dedi, ut dares.
підрядні додаткові        
а) після verba studii et voluntatis ut, ne (obiectīvum) coniunctīvus praesens imperfectum Rogo, ut (ne) venias. Rogāvi, ut (ne) venīres.
б) після verba timendi ne(небажання) ut(бажання) coniunctīvus praesens imperfectum Timeo, ne veniat. Timēbam, ut venīret.
в) після verba impediendi ne, quomĭnus, quin coniunctīvus praesens imperfectum Impedio, ne veniat. Non impedio, quin veniat. Impedīvi, ne venīret. Non impedīvi, quin venīret.
г) після verba dubitandi quin coniunctīvus consecutio tempŏrum Non dubĭto, quin id dicat (dixĕrit, dictūrus sit). Non dubitāvi, quin id dicĕret (dixisset, dictūrus esset).
д) непряме питання питальні займенники, прислівники, частки coniunctīvus consecutio tempŏrum Scio, quid agat (egĕrit, actūrus sit). Scivi, quid agĕret (egisset, actūrus esset).
підрядні наслідкові ut, ut non (consecutī vum) coniunctīvus praesens imperfectum (perfectum) Ita me rogat, ut neglegĕre non possim. Ita me rogābat, ut neglegĕre non possem.
підрядні підметові (пояснюва льні) ut, ut non (explicatīvum) quod (explicatīvum) coniunctīvus indicatī vus praesens imperfectum Fiĕri non potest, ut epistŏlam tuam non accipiam. Opportūne accĭdit, quod ad me venisti.

 

Тексти

1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз:

І. Quid poētae de femĭnis sentiat, narrātur

Quid Iulia agat, Aemilia Syram rogat. Sed Syra nescit, ubi Iulia sit. Sed ecce Iulia intrat: puella tristis est, manu tabŭlas tenet. Aemilia filiŏlam rogat, cur tristis sit. Iulia respondet Titum sententias quasdam poētārum scripsisse, quibus poētae muliĕres et puellas castīgent. Ităque puella matrem rogat, sitne verum femĭnas omnes malas esse. Aemilia ridet et: “Recĭta? – inquit, - sententias illas, ut ego quoque cognoscam, quid poētae de femĭnis sentiant”. Iulia matri paret et recĭtat:

Varium et mutabĭle semper femĭna.

Verba puellārum foliis leviōra cadūcis.

Intolerabilius nihil est, quam femĭna dives.

Plautus dicit duas muliĕres peiōres esse, quam unam.

Mobilior ventis est femĭna.

Mulier numquam tacet.

Plauti verba quoque memoriā tene muliĕrem multilŏquam esse.

Catulli etiam verba legas:

“Crede mihi, mulier cupĭdo quod dicit amanti,

In vento et rapĭda, scribĕre oportet aqua!”

Femĭna saepe vincit, nam “preces et lacrĭmae sunt arma femĭnae”.

Aemilia ridet et: “Poētae, - inquit, - qui comoedias et satĭras scribunt, vitia homĭnum irrīdent, non solum feminārum, sed etiam virōrum. Scriptōres etiam de multis femĭnis bonis et honestis enarrant. De Cornelia, Gracchōrum matre, tibi narrābo, ut etiam bonas muliĕres Romānas cognoscas”.

 

II. De Diogĕne philosŏpho cynĭco

Diogĕnes Cynĭcus proĭci se iussit inhumātum. Tum amīci rogavērunt, an bestias feras non timēret. “Minĭme, - inquit. – sed rogo, ut bacillum ponātis, ut bestias abigĕre possim”. Tum amīci: “Quomŏdo potĕris? Non enim senties, cum bestiae te laceravĕrint”. “Quid igĭtur, - inquit philosŏphus, - bestiae mihi obĕrunt, si nihil sensĕro?”

Diogĕnem interrogāvit vir quidam, quomŏdo posset punīre inimīcum suum. “Inimīcus tuus puniētur, - inquit Diogĕnes, - si te ipsum probum et honestum praestitĕris”.

Aliquando Diogĕnes vidit puĕrum cavā manu aquam bibĕre. Ităque calĭcem, quem secum portābat, ut aquam bibĕre posset, fregit. “Quam diu, - inquit, - supervacuam sarcĭnam habui”. Diogĕnes enim putābat homĭnes res, quae necessariae non sunt, neglegĕre debēre.

 

IІI. De maligna crudelitāte Darei

Darēus, rex Persārum, qui exercĭtum in Eurōpam traicĕre constituĕrat, ut Scythis bellum inferret, a Persa nobĭli, cui quattuor filii erant, rogātus est, ut unus ex filiis domi relinquerētur. Cui rex: “Quoniam, - inquit, - a me petivisti, ut unum ex filiis tibi relinquĕrem, omnes domi relinquam”. Quo dicto crudelĭter imperāvit, ut quattuor illīus filii occiderentur.

Ita omnes filii domi mansērunt.

Доверь свою работу ✍️ кандидату наук!
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой



Поиск по сайту:







©2015-2020 mykonspekts.ru Все права принадлежат авторам размещенных материалов.