Мои Конспекты
Главная | Обратная связь

...

Автомобили
Астрономия
Биология
География
Дом и сад
Другие языки
Другое
Информатика
История
Культура
Литература
Логика
Математика
Медицина
Металлургия
Механика
Образование
Охрана труда
Педагогика
Политика
Право
Психология
Религия
Риторика
Социология
Спорт
Строительство
Технология
Туризм
Физика
Философия
Финансы
Химия
Черчение
Экология
Экономика
Электроника

III. DE L.IUNIO BRUTO





Помощь в ✍️ написании работы
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой

Tarquinius Superbus, septĭmus rex Romanōrum, omnia iura humāna et divīna illūsit. Aliquando unus ex filiis eīus Lucretiam, nobĭlem muliĕrem Romānam, ita laesit, ut illa marītum amicosque eīus ad se vocāret et in eōrum conspectu ferro sese percutĕret. Tum L.Iunius Brutus, cum cetĕri terrōre concussi essent, ferrum ex vulnĕre tractum sumpsit et illud prae se tenens "Discēdat tandem", inquit, "L.Tarquinius Superbus cum suis in Etruriam, unde illa gens nefaria olim huc venit. Equĭdem non permittam, ut illi, quos omnes boni contemnunt, Romānos opprimĕre pergant. Id per hunc sanguĭnem iuro". Tum amīci arma ex latĕbris prompsērunt gladiosque destrinxērunt. Statim portae urbis clausae sunt, ne rex, qui turn bellum gerēbat, invadĕret. Ita Tarquinius proscriptus et redĭtu interclūsus cum suis in Etruriam secessit (anno ante aeram nos tram quingentesĭmo decĭmo).

Sed erant in Romāna iuventūte nonnulli adulescentes, qui in regno iucundius vixĕrant. Quibuscum legāti a rege Tarquinio missi clam consilia struxērunt et Bruti quoque duos filios in societātem sumpsērunt. Sed res Bruto nuntiāta est. Qui rem omnem oppressit et, cum supplicium de illis sumerētur, mortem filiōrum aspexit, neque anĭmus eīus misericordia flexus est.

 

IV. DE CLOELIA

Porsenna in urbem Romam invadĕre prohibĭtus Romānos obsidiōne superāre cupīvit. Propterea maiōrem milĭtum numĕrum arcessīvit Romanosque rapiendo et diripiendo terrĕre atque agros, quos Romāni colēbant, populāri constituit. Ităque Romānis pecus, quod extra urbem aluĕrant, in urbem introducendum erat frugesque erant asportandae, ne ab hostĭbus raperentur. Sed postquam saepe cum hostĭbus manus conseruērunt, pacem petivērunt.

Inter obsĭdes, quos Porsenna a Romānis expetivĕrat, Cloeliam quandam virgĭnem fuisse fama est. Quae postquam diu evadendi facultātem quaesīvit, puellas captīvas clam ex castris Etruscōrum ad Tibĕrim duxit. Quum cura puellae inter densa tela hostium tranavissent, sospĭtes omnes a Cloelia domum ad propinquos reductae sunt. Rex autem ea audacia lacessĭtus a senātu puellas repetīvit et postulāvit, uti domi conquirerentur et denuo in castra mitterentur. Quas cum recuperavisset, rem diligenter inquisīvit. Tum Cloelia "A me", inquit, "illas tuis manĭbus ereptas esse concēdo; ităque, si punīre cupis, appāret me solam esse puniendam; veniam a te non peto. Ex cetĕris rem quaerĕre non oportet". Apud regem autem Etruscum non tuta solum, sed etiam honorāta virtus fuit, laudatamque virgĭnem parte obsĭdum donāvit.

 

V. DE CONSŬLE CAESōNE FABIO

Paulo post bellum cum Porsēna gestum Veientes saepe cum Romānis confligēbant neque aliae gentes quiescēbant. Ităque cum hostes non desiērunt pecus abducĕre et sata populāri, Fabii, gens egregia, popŭlo auxilium promisērunt. In senātu enim Caeso Fabius consul pro gente "Vos alia bella", inquit, "curāte, Fabios cum Veientĭbus pugnāre sinĭte eique hosti nos opponĭte! Ad id bellum quam maxĭme studio incumbĕre decrevĭmus, et quod nobis proposuĭmus, fiet". Senātus hoc promissum non sprevit gratiaeque ingentes illis actae sunt, nam omnes novĕrant virtūtem Fabiōrum.

Postĕro die sex et trecenti milĭtes, omnes patricii, omnes unīus gentis, urbe excessērunt Veienti popŭlo sua sponte pestem minantes. Postquam ad Cremĕram flumen castra posuērunt; greges abducĕre et, quae ager genuĕrat, delēre non desiērunt.Tandem Veientes insidiis ferōcem hostem captāre decrevērunt. Ităque Fabiis praedantĭbus, quibus audacia intĕrim crevĕrat, pecŏra obviam egērunt. Fabii, uti consuevĕrant, in praedam incubuērunt. Subĭto autem ex insidiis surgĭtur. Tum illi, cum et a fronte et undīque hostes esse cognovissent, in collem recessērunt. Ibi cum multos prostravissent et certum vitae finem agnovissent, neque arma deposuērunt neque pacem petivērunt, sed omnes fortĭter pugnantes mortem occubuērunt. Neque enim Veientes huic hosti ignoscĕre parāti erant. Unus puer, qui nondum adolevĕrat neque bello interfuĕrat, servātus est.

 

VI. DE CINCINNĀTO ARATōRE ET DUCE

Prisci Romāni simplĭcem vitam agēbant. Simplex erat vestis, simplĭces cibi, quos edēbant; paucas res a mercatorĭbus Graecis emēbant. Livius narrat exemplum priscae simplicitātis Cincinnātum fuisse. Qui postquam magna cum laude rem publĭcam administrāvit, agrum paternum colēbat, qui Tibĕri fluvio ab urbe dirimebātur; nam odĕrat vitam urbānam eamque civĭbus nocitūram esse arbitrabātur.

Aliquando (anno ante aeram nostram quadringentesĭmo duodesexagesĭmo) legāti senātus ad Cincinnātum venērunt. Ab Aequis enim, qui a Romānis defecĕrant, exercĭtus Romānus in montĭbus ita inclūsus erat, ut facultas effugiendi et in tutum sese recipiendi non esset. Ităque senātus Cincinnātum elegĕrat, ut dictātor fiĕret et novo exercitui praeficerētur; optĭmum enim ducem huīus quoque belli eum fore putābat. Tum rogātus a legātis, ut togam apportāret, nam forte arābat.

Postĕro die exercĭtum quam celerrĭme collectum ex urbe eduxit, ut Aequis se obicĕret. Qui media nocte ita circumventi sunt, ut prima luce a tergo et a fronte tela in eos conicerentur. Propterea utrimque reiecti pacem petivērunt seque Romānis subiecērunt. Multi telis perfossi humi iacēbant. Cetĕros Cincinnātus sub iugum misit; duces autem hostium secum duxit, ut in triumpho agerentur et postea a suis redimerentur. In agros Aequis ademptos Romāni rustĭcos deduxērunt. Cincinnātus autem, cum tota gens subacta esset, magnis honorĭbus affectus in agro suo vitam rustĭcam agĕre perrexit, ut a pueritia erat assuefactus.

 

VII. MARCUS MANLIUS CAPITOLIUM SERVĀVIT

Romānos quidem semper vicisse nemo mirabĭtur. Notus est ille dies ater anni ante aeram nostram trecentesĭmi octogesĭmi sexti, quo ad Alliam flumen acies Romanōrum a Gallis celerĭter perfracta totusque exercĭtus fusus atque fugātus est. Frustra tum multi vitam pro patria profundērunt; ii autem, qui superārent, Gallos totam Italiam esse captūros putābant. Ităque paulo post Gallōrum manus, cum in urbem Romam irrupissent, paucos ibi relictos invenērunt. Plerīque enim aut in proxĭma oppĭda confugĕrant aut in Capitolium sese recepĕrant. Ita Galli urbem possedērunt. Capitolium autem possidēre frustra conabantur. Nam cum nocte quadam nonnulli Galli per saxa abrupta paene ad summum montem pervenissent, ansĕres, qui Iunōni deae ibi alebantur, clamāre coepērunt et ex somno excitavērunt M.Manlium quendam. Qui primum Gallōrum deiēcit cumque eo cetĕri quoque de monte sunt deiecti.

Tamen postea Romānis, quorum vires fame fractae erant, cum Brenno, Gallōrum regŭlo, agendum erat de deditiōne. Tum ille mille pondo auri postulāvit et, cum illud apportātum esset, ponderĭbus iniquis Romānos decipĕre conātus est. A quibus fraudis convictus adiēcit pondĕri gladium auditāque est intoleranda Romānis vox: "Vae victis!" Tum subĭto novum exercĭtum a M.Camillo adductum esset ex insidiis prorupisse postea Romāni narrābant. Fama est Gallos undique ab hostĭbus circumfūsos esse. Quos frustra perrumpĕre conātos Camillus devīcit. Reliquiae eōrum sub Alpĭbus consedērunt. In urbe Roma autem Galli urendo et diripiendo omnia corrupērant.

 

Доверь свою работу ✍️ кандидату наук!
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой



Поиск по сайту:







©2015-2020 mykonspekts.ru Все права принадлежат авторам размещенных материалов.