Мои Конспекты
Главная | Обратная связь

...

Автомобили
Астрономия
Биология
География
Дом и сад
Другие языки
Другое
Информатика
История
Культура
Литература
Логика
Математика
Медицина
Металлургия
Механика
Образование
Охрана труда
Педагогика
Политика
Право
Психология
Религия
Риторика
Социология
Спорт
Строительство
Технология
Туризм
Физика
Философия
Финансы
Химия
Черчение
Экология
Экономика
Электроника

VIII. EXITIUM MARCI CURTII





Помощь в ✍️ написании работы
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой

Anno post urbem condĭtam trecentesĭmo nonagesĭmo secundo, id est anno ante aeram nostram trecentesĭmo sexagesĭmo primo, forum medium specu vasto concidisse fama est. Multi hoc omĭne perterrĭti credidērunt deos urbem perditūros esse, quod loca antea abdĭta mortalium ventis ostendissent. Illum specum cives undīque accurrentes cum explēre frustra conāti essent, deum voluntātem explorāre coepērunt. Tum vates cecinisse memoriae prodĭtum est id dis esse dedicandum, quod in re publĭca esset optĭmum. Cetĕris dubitantĭbus M.Curtius, iuvēnis bello egregius, "Equĭdem", inquit, "nihil melius esse credo quam arma virtutemque atque parātus sum patriae succurrĕre. Multi ante me pro patria cecidērunt in bellis neque vitae suae pepercērunt. Quōrum exemplum, nisi fallor, mihi licēbit imitāri mortīque me tradĕre, ne patria incĭdat in calamitātem. Vos autem precor, uti mei meminerĭtis, sicut eōrum meminisse consuevistis, qui ab hostĭbus occīsi sunt. Hoc modo mihi gratiam reddētis maxĭmam".

Deinde silentio facto manus nunc in caelum, nunc in specum ad deos infĕros tetendit. Ita deos venerātus equum quam pulcherrĭme ornātum conscendit seque in specum immīsit. Sic ille quoque pro patria occĭdit, quamquam non armis contendĕrat cum hoste. Accĭdit deinde, ut specus sua sponte explerētur. Ille autem locus postea appellātus est locus Curtius.

 

IX. DE TITO MANLIO TORQUĀTO

Anno ante aeram nostram trecentesĭmo sexagesĭmo primo itĕrum bellum Gallĭcum exstĭtit; neque enim Gallōrum manus per Italiam vagāri destitĕrant. Quibus apud flumen quoddam exercĭtus Romānus obstĭtit. Nam Romāni iam didicĕrant illos non timēre. Pons in medio erat, qui a neutris rescissus erat, ne timōris indicium esset. Postquam autem neque Romānis neque Gallis contĭgit, ut adversarios repellĕrent, eximia corpŏris magnitudĭne Gallus in vacuum pontem processit et certāmen singulāre poposcit. Quem cum iuvĕnes Romāni conspicāti essent, diu inter eos silentium fuit. Tum T.Manlius studio pugnandi impulsus ad dictatōrem accessit. "Imperātor", inquit, "si tu permittes, illi beluae ostendam me ex ea familia esse genĭtum, quae Gallōrum agmen de Capitolio depŭlit". Tum ille "Macte virtūte", inquit, "T.Manli esto! Perge dis auxiliantĭbus!"

Cum illi constitissent inter duas acies, Gallus in advenientis hostis arma cum ingenti sonĭtu gladium deiēcit. At Manlius fortĭter resistens inter corpus armaque eīus sese insinuāvit crebrisque ictĭbus ventrem scidit. Iacentis deinde corpus uno torque spoliāvit seque eo ornāvit. Victoria parta Manlium commilitōnes circumstetērunt gratulantesque perduxērunt ad dictatōrem. Ex hoc tempŏre cognomĭne appellātus est Torquātus.

 

Доверь свою работу ✍️ кандидату наук!
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой



Поиск по сайту:







©2015-2020 mykonspekts.ru Все права принадлежат авторам размещенных материалов.