Мои Конспекты
Главная | Обратная связь

...

Автомобили
Астрономия
Биология
География
Дом и сад
Другие языки
Другое
Информатика
История
Культура
Литература
Логика
Математика
Медицина
Металлургия
Механика
Образование
Охрана труда
Педагогика
Политика
Право
Психология
Религия
Риторика
Социология
Спорт
Строительство
Технология
Туризм
Физика
Философия
Финансы
Химия
Черчение
Экология
Экономика
Электроника

X. GENTES ITALIAE





Помощь в ✍️ написании работы
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой

Samnitĭbus subactis pleraeque gentes Italiae mediae et inferiōris parēbant Romānis. Superior Italia appellabātur Gallia Citerior, id est Gallia citra Alpes sita. Ibi enim Gallos consedisse supra dixĭmus. Etiam plures Galli Galliam Ulteriōrem incolēbant, alii Hispaniam, Britanniam, Germaniam superiōrem. Ex Germania posteriorībus temporĭbus expulsi sunt.

Etruscos Romānis finitĭmos fuisse iam commemoravĭmus. Quos priorĭbus saecŭlis ad oram Italiae ex ea parte Asiae navis appulisse certum est, quam nos Asiam Minōrem nomināmus. Interiōres Italiae partes incolēbant Sabīni, Aequi, Volsci et aliae gentes. Quibuscum per complūra saecŭla Romānis bella erant gerenda. Fortissĭmi erant ii, qui in summis iugis ante sub maxĭme arduis montĭbus Appennīnis sedes agrosque deterrĭmos habēbant et venando corpŏra exercēbant. Eos Romānis ipsis cosanguineos simillimosque fuisse appāret. Quam ob rem Romānis erat difficillĭmum eos subigĕre.

Italiam inferiōrem Romāni Magnam Graeciam appellābant, quod Graeci priorĭbus incŏlis subactis ibi plurĭmas urbes condidĕrant. E quibus urbi Romae proxĭmae erant Cumae et Neapolis. In ea parte Italiae agri potiōres erant quam in cetĕris partĭbus. ltăque Cumis et Neapŏli priorĭbus temporĭbus plures homĭnes habitābant quam Romae. Sed cum Neapŏlim semper homĭnes omnium natiōnum venīrent, mores ibi deteriōres erant quam alĭbi. Tertio ante aeram nostram saecŭlo Magna Graecia in Romanōrum potestātem redacta est. Tum Romāni dominabantur usque ad extrēmos fines Italiae.

 

XI. REGŬLUS CONSUL

Tota Italia subacta Romāni cum Carthaginiensĭbus de insŭla Sicilia contendērunt. Nam cum opes Siciliae Carthaginiensĭbus magnopēre profuissent, Romāni bellandum esse arbitrabantur, ut ipsi domĭni insŭlae fiērent. Etiam in Afrĭcam exercĭtum misērunt, cui praeĕrat Regŭlus consul. Quod iis nihil profuit. Nam Regŭlus, quamquam multis bellis interfuĕrat, tamen, cum non iam longe ab urbe Carthagĭne abesset, devictus est. Ipse cum paucis, qui superārent, ex hostium manĭbus evadĕre non potuit.

Postea Poeni, legatiōnem ad senātum Romanōrum missūri essent, cum Regŭlo egērunt, ut et sibi ipsi et Carthaginiensĭbus prodesset, et optavērunt, uti legātos comitarētur et pacem permutationemque captivōrum impetrāret. At ille, cum Carthagĭne Romam venisset, inductus in senātum "Pacem", inquit, "ab Afris optāri audivistis. Ipse pacem iis profutūram, bellum obfutūrum esse scio. Tot enim casĭbus oppressi spem nullam habent. Sed cum vobis idem prosit, quod illis obest, hoc uno consilio vobis prodesse possum. Pergĭte pugnāre! Neque enim cedendo patriae prodesse poterĭtis, neque propter me et paucos, qui ex nostris in hostium potestāte sunt, tot milia captivōrum hostium sunt reddenda.

 

XII. QUINTUS FABIUS MAXĬMUS

Anno ducentesĭmo duodevicesĭmo Hannĭbal Carthaginiensis magno exercĭtu Alpes traducto Italiae ipsi bellum intŭlit. Postquam in Gallia Citeriōre Romānis duas clades attŭlit, postĕro anno nuntius Romam perlātus est universum exercĭtum ad lacum Trasumennum concīsum esse. Quo nuntio allāto urbs vix differēbat ab expugnāta. Cum ingenti terrōre concursus popŭli atque imprīmis feminārum sortem suam miserantium ad portas est factus. Tum imperium delātum est ad Q.Fabium Maxĭmum, qui novo exercitu conscripto per loca alta agmen ita ducēbat, ut neque omittĕret hostem. Nam praeferēbat cognōmen Cunctatōris gloriae incertae. Sed Hannibălem vicos populāri praedamque auferre prohibēbat; neque Poeni Romam ipsam petĕre potuērint, sed sese contulĕrant in Apuliam.

Anno ducentesĭmo decĭmo sexto, cum Romānis ad Cannas maxĭma omnium cladium allāta esset, Fabius itĕrum rem publĭcam servāvit. In senātu enim "Haec quoque clades", inquit, "quamquam nunc aegre fertur, tamen ferenda est. Primo, equĭtes mittendi sunt, uti refĕrant, ubi reliquiae exercĭtus sint et quo se Hannĭbal post proelium contulĕrit quidque agat. Vobis ipsis autem, patres, curandum est, ut tumultus et terror in urbe tollantur. Tumultu sublāto frumentum ex agris in urbem est inferendum, simul arma in muros sunt conferenda omnesque, qui arma ferre possunt, convocandi. Haec si facta erunt, Hannibăli victoriam non multum profutūram esse credo. Vos autem ista constantia et maiorĭbus gratiam referētis et a postĕris summis efferemĭni laudĭbus".

 

XIII. CLADES PRAEDŌNUM

Viginti fere annos praedōnes navigatiōnem impedivĕrant. Denĭque Gabinius, tribūnus plebis, postulāvit, uti summa imperii deferrētur ad Cn.Pompeīum (anno sexagesĭmo septĭmo). Qui tum undequadraginta annos natus erat. Sed iam anno octogesĭmo primo, cum vix viginti quinque annos natus esset, a militĭbus salutātus erat imperātor et Magnus. Tum vera quinque omnīno bellis felicĭter gestis gloria belli omnĭbus anteībat. Ad eum igĭtur delātum est imperium totīus maris omniumque intra quinquaginta milia passuum orārum maritimārum. Praeterea praefectus est centum viginti milĭbus pedĭtum, quinque milĭbus equĭtum, quingentis navĭbus, additīque ei sunt viginti quattuor legāti.

Pompeīus universum mare divīsit in partes tredĕcim. Diēbus quadraginta pirātae ex iis partĭbus, quae erant inter columnas Hercŭlis et insŭlam Siciliam, expulsi atque adversus orientem fugāti sunt. Deinde Pompeīus eos in Cilicia magna pugna devīcit arcesque eōrum diruit. Tum decem milia praedōnum sunt interfecta, viginti milia capta, quibus Pompeīus agros attribuit. Ita nonaginta diēbus ingenti felicitāte et celeritāte tantum bellum confēcit. Tribus annis post Pompeīus Syriam expugnāvit. Deinde Palestīna quoque occupāta duōbus annis post Romam rediit. Cum duodesexaginta annos natus esset, in Aegypto est interfectus anno duodequinquagesĭmo.

 

XIV. SPARTĂCUS DUX SERVŌRUM

Anno septuagesĭmo tertio in Campania septuaginta quattuor gladiatōres vincŭlis ruptis e ludo gladiatorio effugĕrant et in monte Vesuvio castra fecĕrant. Qui iis praeĕrant, multis Romānis praestābant fortitudĭne. Ex iis Spartăcus "Praestat", inquit, "arma pro libertāte sumĕre quam in theātris sanguĭnem nostrum profundĕre. Nam quis vestrum non odit illos, qui, ubi in mollĭbus lectis cubantes cibis se complevērunt, nostris vulnerĭbus delectantur! Proinde este fortes! Neque vero increpābo eum, qui in vincŭla redīre mavult; neque abīre eum vetābo. At cetĕros me adiutūros esse spero, ut viam nobis patefaciāmus in patriam olim amissam".

Quibus verbis incitāti permulti undīque accurrentes se cum aliis coniunxērunt et magno impĕtu exercĭtum Romānum, qui eos armis circumdatūrus erat, perrupērunt. Adiūti sunt ab iis, qui Gallĭcis Germanicisque bellis a Romānis capti erant. Romāni autem frustra dabant opĕram, uti bellum celerĭter conficĕrent, et exercĭtus, cum manĭbus servōrum obstābant, refugiēbant. Ita servi multis ducĭbus et duōbus Romanōrum consulĭbus victis paulātim sexaginta fere milium armatōrum collegērunt exercĭtum. Postea domĭti sunt a M.Licinio Crasso. In ea pugna duces servōrum ipsi fortissĭmos se praestitērunt acerrimēque instantes cecidērunt. Multis captis colla secta sunt, alios Romāni iuxta viam Appiam crucĭbus affixērunt.

 

XV. TRANSĬTUS RUBICŌNIS

Initio anni undequinquagesĭmi Caesar omni Gallia pacāta a bello civīli non iam abhorrēbat, sed legiōnes contra Pompeīum senatumque ducĕre decrēvit. Ad Rubicōnem flumen, qui Italiae finis erat, paulum constĭtit et conversus ad proxĭmos "Etiam nunc", inquit, "redīre possŭmus; quodsi hunc pontem transierĭmus, omnia armis agenda erunt". Paulo autem post, cum non iam morandum esse censēret, "Eātur", inquit, "quo fortūna nos vocat! Iacta alea esto!" Atque ita traiecto exercĭtu pro contiōne fidem milĭtum invocāvit.

"Quot proelia", inquit, "a vobis sunt commissa, quot oppĭda obsessa et capta! Per vos factum est, uti nomen popūli Romāni splendeat imperiumque Romānum pertineat usque ad Oceănum. Pro tantis merĭtis vestris me vobis semper gratiam habuisse testor. Num itĕrum egeo vestro auxilio. Inimīcis enim iam pridem fortūna mea displicuit; iam dudum mihi invidērunt. Nunc appāret eos ne iniuria quidem abstinēre velle. Nam illi, qui Romae sedent vel in villis suis latent, vos, commilitōnes, mihi adimĕre student. Sed respondi iis neque me vos umquam desertūrum neque vos a me esse defectūros. Iam vos video irātos. Proinde ite mecum, ut pericŭlum nobis immĭnens arceāmus! Atque caveant illi! Ego autem spondeo me vobis pecuniam magnam agrosque esse datūrum. Nam imperatōrem decet talĭbus militĭbus honōrem habēre".

 

Доверь свою работу ✍️ кандидату наук!
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой



Поиск по сайту:







©2015-2020 mykonspekts.ru Все права принадлежат авторам размещенных материалов.