Мои Конспекты
Главная | Обратная связь

...

Автомобили
Астрономия
Биология
География
Дом и сад
Другие языки
Другое
Информатика
История
Культура
Литература
Логика
Математика
Медицина
Металлургия
Механика
Образование
Охрана труда
Педагогика
Политика
Право
Психология
Религия
Риторика
Социология
Спорт
Строительство
Технология
Туризм
Физика
Философия
Финансы
Химия
Черчение
Экология
Экономика
Электроника

Семантические изменения





Помощь в ✍️ написании работы
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой

 

Некоторые слова, распространенные в латинском литературном язы­ке, в народной речи подверглись переосмыслению. Так, слово focus «очаг» в народной латыни получило значение ignis «огонь» и вытеснило впослед­ствии это последнее из словарного состава романских языков.

В IV в. focus употребляется в переводах Библии со значением «огонь» и в глоссах встречается пояснение «focus enim ignis est»; focus в значении «огонь» дало ит. fuoco, фр. feu, исп. fuego, порт, fogo, рум. foc.

Сдвиги в значении слов литературного языка были связаны с разви­тием особой стилистической окрашенности слов и с ограничением сферы их применения.

Тексты

 

A. C. PETRONIuS (27–66 гг. н.э.)

SATIRICON LIBER

 

XXXVI. Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrērunt superioremque partem repositorii abstulērunt. Quo facto, vidēmus infra [scilĭcet in altĕro fercŭlo] altilia et sumĭna leporemque in medio pinnis subornātum, ut Pegāsus viderētur. Notavĭmus etiam circa angŭlos repositorii Marsyas quattuor, ex quōrum utricŭlis garum piperātum currēbat super pisces, qui [tamquam] in eurīpo natābant. Damus omnes plausum a familiā inceptum et res electissĭmas ridentes aggredĭmur. Non minus et Trimalchio ejusmodi methodio laetus ‘Carpe!’ inquit. Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulātus ita lacerāvit obsonium, ut putāres essedarium hydraule cantante pugnāre. Ingerēbat nihĭlo minus Trimalchio lentissĭmā voce: ‘Carpe! Carpe!’ Ego suspicātus ad alĭquam urbanitātem totiens iterātam vocem pertinēre, non eribui eum qui supra me accumbēbat, hoc ipsum interrogāre. At ille, qui saepius eiusmodi ludos spectavĕrat: ‘Vides illum’ inquit ‘qui obsonium carpit: Carpus vocātur. Ita quotienscumque dicit ‘Carpe’, eodem verbo et vocat et impĕrat.

XXXVII.Non potui amplius quicquam gustāre, sed conversus ad eum, ut quam plurĭma excipĕrem, longe accersĕre fabŭlas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa quae huc atque illuc discurrĕret. ‘Uxor’ inquit ‘Trimalchiōnis, Fortunāta appelātur, quae nummos modio metĭtur. Et modo, modo quid fuit? Ignoscet mihi genius tuus, noluisses de manu illīus panem accipĕre. Nunc, nec quid nec quāre, in caelum abiit et Trimalchiōnis topanta est. Ad summam, mero meridie si dixĕrit illi tenebras esse, credet. Ipse nescit quid habeat, adeo saplūtus est; sed haec lupatria provĭdet omnia, et ubi non putes. Est sicca, sobria bonōrum consiliōrum [tantum auri vides]. Est tamen malae linguae, pica pulvināris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos habet, quantum milvi volant, nummōrum nummos. Argentum in ostiarii illīus cella plus jacet, quam quisquam in fortūnis habet. Familia vero – babae babae! – non mehercŭles puto decŭmam partem esse quae domĭnum suum novĕrit. Ad summam, quemvis ex istis babaecălis in rutae folium coniciet.

XXXVIII.‘Nec est quod putes illum quicquam emĕre. Omnia domi nascuntur: lana credrae piper; lacte gallinaceum, si quaesiĕris, invenies. Ad summam, parum illi bona lana nascebātur; ariētes a Tarento emit, et eos culāvit in gregem. Mel Attĭcum ut domi nascerētur, apes ab Athēnis jussit afferri; obĭter et vernacŭlae quae sunt, meliuscŭlae a Graecŭlis fient. Ecce intra hos dies scripsit, ut illi ex Indiā semen boletōrum mitterētur. Nam mulam quidem nullam habet, quae non ex onagro nata sit. Vides tot culcĭtas: nulla non aut conchyliātum aut coccineum tomentum habet. Tanta est anĭmi beatitūdo! Relĭquos autem collibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in imo imus recumbit: hodie sua octingenta possĭdet. De nihĭlo crevit. Modo solēbat collo suo ligna portāre. Sed quomodo dicunt – ego nihil scio, sed audīvi – quom Incubōni pilleum rapuissent, [et] thesaurum invenit. Ego nemĭni invideo, si quid deus dedit. Est tamen sub alapā et non vult sibi male. Ităque proxĭme cenacŭlum hoc titŭlo proscripsit: «C. Pompejus Diogĕnes ex Kalendis iuliis cenacŭlum locat; ipse enim domum emit». Quid ille qui libertīni loco iacet? Quam bene se habuit! Non impropĕro illi. Sestertium suum vidit decies, sed male vacillāvit. Non puto illum capillos libĕros habēre. Nec mehercŭles sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed liberti scelerāti, qui omnia ad se fecērunt. Scito autem: sociōrum olla male fervet, et ubi semel res inclināta est, amīci de medio. Et quam honestam negotiatiōnem exercuit, quod illum sic vides! Libitinarius fuit. Solēbat sic cenāre, quomodo rex: apros gausapātos opĕra pistoria, avis, cocos, pistōres. Plus vini sub mensā effundebātur, quam alĭquis in cellā habet. Phantasia, non homo. Inclinātis quoque rebus suis, cum timēret ne creditōres illum conturbāre existimārent, hoc titŭlo auctiōnem proscripsit: «C. Iulius Procŭlus auctiōnem faciet rerum superuacuārum».

XXXIX. Interpellāvit tum dulces fabŭlas Trimalchio; nam iam sublātum erat fercŭlum hilaresque convivae vino sermonibusque publicātis opĕram coepĕrant dare. Is ergo reclinātus in cubĭtum: ‘Hoc vinum’ inquit ‘vos oportet suave faciātis: pisces natāre oportet. Rogo, me putātis illa cena esse contentum, quam in thecā repositorii viderātis?

Sic notus Ulixes?

Quid ergo est? Oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. Patrōno meo ossa bene quiescant, qui me homĭnem inter homĭnes voluit esse. Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut ille tericŭlis iam habuit praxim. Caelus hic, in quo duodĕcim dii habĭtant, in totĭdem se figūras convertit, et modo fit aries. Ităque quisquis nascĭtur illo signo, multa pecŏra habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudorātam, cornum acūtum. Plurĭmi hoc signo scolastĭci nascuntur et arietilli’. Laudāmus urbanitātem mathematĭci; ităque adiēcit: ‘Deĭnde totus caelus taurŭlus fit’. Ităque tunc calcitrōsi nascuntur et bubŭlci et qui se ipsi pascunt. In gemĭnis autem nascuntur bigae et boves et colei et qui utrosque pariĕtes linunt. In cancro ego natus sum: ideo multis pedĭbus sto et in mari et in terrā multa possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat.

 

 


ЗАНЯТИЕ 7

 

Доверь свою работу ✍️ кандидату наук!
Поможем с курсовой, контрольной, дипломной, рефератом, отчетом по практике, научно-исследовательской и любой другой работой



Поиск по сайту:







©2015-2020 mykonspekts.ru Все права принадлежат авторам размещенных материалов.